pronađen 912 Rezultati za: Mei
Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. (Evangelium secundum Lucam 1, 20)
Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? (Evangelium secundum Lucam 1, 43)
Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. (Evangelium secundum Lucam 1, 44)
quia viderunt oculi mei salutare tuum, (Evangelium secundum Lucam 2, 30)
Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse? (Evangelium secundum Lucam 2, 49)
qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiæ, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda, (Evangelium secundum Lucam 3, 26)
propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus. (Evangelium secundum Lucam 7, 7)
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. (Evangelium secundum Lucam 7, 44)
Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 21)
et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi. (Evangelium secundum Lucam 11, 7)
Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant. (Evangelium secundum Lucam 12, 4)
In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo ! (Evangelium secundum Lucam 15, 17)