pronađen 591 Rezultati za: Mel
Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt: (Liber Genesis 20, 17)
concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ. (Liber Genesis 20, 18)
Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis. (Liber Genesis 21, 22)
Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus. (Liber Genesis 21, 25)
Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie. (Liber Genesis 21, 26)
Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo fœdus. (Liber Genesis 21, 27)
Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum? (Liber Genesis 21, 29)
Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. (Liber Genesis 21, 33)
His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo: (Liber Genesis 22, 20)
ac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ. (Liber Genesis 22, 23)
Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor. (Liber Genesis 24, 10)
Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum aquæ vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit: (Liber Genesis 24, 11)