pronađen 48 Rezultati za: Mephobiste reliquit
Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris. (Liber Proverbiorum 13, 22)
Memoriam superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu. (Liber Ecclesiasticus 10, 21)
Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui: (Liber Ecclesiasticus 15, 14)
Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se. (Liber Ecclesiasticus 30, 4)
reliquit enim defensorem domus contra inimicos, et amicis reddentem gratiam. (Liber Ecclesiasticus 30, 6)
Tonde capillum tuum, et projice, et sume in directum planctum: quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui ; (Liber Ieremiae 7, 29)
Nam et cerva in agro peperit, et reliquit, quia non erat herba. (Liber Ieremiae 14, 5)
De pauperibus vero terræ reliquit Nabuzardan princeps militiæ vinitores et agricolas. (Liber Ieremiae 52, 16)
Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit: nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam. (Prophetia Ezechielis 23, 8)
Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 11)
Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 25)
Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter. (Evangelium secundum Marcum 12, 21)