pronađen 163 Rezultati za: Montem
Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? (Liber Psalmorum 23, 3)
Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. (Liber Psalmorum 42, 3)
Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem quem acquisivit dextera ejus ; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis ; (Liber Psalmorum 77, 54)
sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit. (Liber Psalmorum 77, 68)
sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum. (Liber Psalmorum 132, 3)
Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion. (Liber I Maccabaeorum 4, 37)
Et ædificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos et turres firmas, nequando venirent gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt. (Liber I Maccabaeorum 4, 60)
et ascenderunt in montem Sion cum lætitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace. (Liber I Maccabaeorum 5, 54)
Castra autem regis ascenderunt contra eos in Jerusalem, et applicuerunt castra regis ad Judæam, et montem Sion. (Liber I Maccabaeorum 6, 48)
Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci: et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro. (Liber I Maccabaeorum 6, 62)
Et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion: et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, quæ offerebantur pro rege. (Liber I Maccabaeorum 7, 33)
et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti. (Liber I Maccabaeorum 9, 15)