pronađen 116 Rezultati za: Montes

  • Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus ; jubilate, extrema terræ ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur. (Liber Isaiae 44, 23)

  • Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur. (Liber Isaiae 49, 11)

  • Laudate, cæli, et exsulta, terra ; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur. (Liber Isaiae 49, 13)

  • Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem ; annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus ! (Liber Isaiae 52, 7)

  • Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent ; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. (Liber Isaiae 54, 10)

  • Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini ; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. (Liber Isaiae 55, 12)

  • Utinam dirumperes cælos, et descenderes ; a facie tua montes defluerent ; (Liber Isaiae 64, 1)

  • Cum feceris mirabilia, non sustinebimus ; descendisti, et a facie tua montes defluxerunt. (Liber Isaiae 64, 3)

  • Iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus ; qui sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi ; et remetiar opus eorum primum in sinu eorum. (Liber Isaiae 65, 7)

  • Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos ; et hæreditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi. (Liber Isaiae 65, 9)

  • Vidi montes, et ecce movebantur: et omnes colles conturbati sunt. (Liber Ieremiae 4, 24)

  • Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audierunt vocem possidentis: a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt. (Liber Ieremiae 9, 10)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina