pronađen 228 Rezultati za: Moses et nubes voce carissimi

  • Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. (Liber Deuteronomii 5, 22)

  • Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce: (Liber Deuteronomii 27, 14)

  • Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes, (Liber Deuteronomii 33, 26)

  • Domine, cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, cælique ac nubes distillaverunt aquis. (Liber Iudicum 5, 4)

  • Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim: elevataque voce, clamavit, et dixit: Audite me, viri Sichem ; ita audiat vos Deus. (Liber Iudicum 9, 7)

  • Det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortituræ estis. Et osculata est eas. Quæ elevata voce flere cœperunt, (Liber Ruth 1, 9)

  • Elevata igitur voce, rursum flere cœperunt: Orpha osculata est socrum, ac reversa est ; Ruth adhæsit socrui suæ: (Liber Ruth 1, 14)

  • Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathæ, juravit: Vivit Dominus, quia non occidetur. (Liber I Samuelis 19, 6)

  • Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et dixit ad Saul: Quare imposuisti mihi? tu es enim Saul. (Liber I Samuelis 28, 12)

  • Qui renuit, et ait: Non comedam. Coëgerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem audita voce eorum surrexit de terra, et sedit super lectum. (Liber I Samuelis 28, 23)

  • Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat: rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam quæ respicit ad desertum. (Liber II Samuelis 15, 23)

  • Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna: Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi. (Liber II Samuelis 19, 4)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina