pronađen 79 Rezultati za: Mulierem

  • Cumque venissent servi Absalom in domum, ad mulierem dixerunt: Ubi est Achimaas et Jonathas? Et respondit eis mulier: Transierunt festinanter, gustata paululum aqua. At hi qui quærebant, cum non reperissent, reversi sunt in Jerusalem. (Liber II Samuelis 17, 20)

  • Eliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris: vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis. (Liber II Regum 8, 1)

  • Et interrogavit rex mulierem: quæ narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum, dicens: Restitue ei omnia quæ sua sunt, et universos reditus agrorum, a die qua reliquit terram usque ad præsens. (Liber II Regum 8, 6)

  • Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam. (Liber I Paralipomenon 16, 3)

  • Si quis autem, inquit, non quæsierit Dominum Deum Israël, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem. (Liber II Paralipomenon 15, 13)

  • sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. (Liber Proverbiorum 6, 29)

  • Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius. (Liber Proverbiorum 18, 22)

  • per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ; et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ. (Liber Proverbiorum 30, 23)

  • Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus. (Liber Proverbiorum 31, 10)

  • et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus ; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam ; qui autem peccator est capietur ab illa. (Liber Ecclesiastes 7, 27)

  • quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi ; mulierem ex omnibus non inveni. (Liber Ecclesiastes 7, 29)

  • Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinæ nequam. (Liber Ecclesiasticus 9, 1)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina