pronađen 161 Rezultati za: Nemo
Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit. (Evangelium secundum Ioannem 3, 32)
Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris? aut, Quid loqueris cum ea? (Evangelium secundum Ioannem 4, 27)
nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 44)
Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. (Evangelium secundum Ioannem 6, 66)
Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo. (Evangelium secundum Ioannem 7, 4)
Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 13)
Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? (Evangelium secundum Ioannem 7, 19)
Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. (Evangelium secundum Ioannem 7, 27)
Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 30)
Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 44)
Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit? (Evangelium secundum Ioannem 8, 10)
Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare. (Evangelium secundum Ioannem 8, 11)