pronađen 155 Rezultati za: Oculi
et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes. (Liber Ecclesiasticus 23, 28)
Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. (Liber Ecclesiasticus 34, 15)
Oculi Domini super timentes eum: protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani: (Liber Ecclesiasticus 34, 19)
Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum ; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. (Liber Isaiae 2, 11)
Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur. (Liber Isaiae 5, 15)
In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient ; (Liber Isaiae 17, 7)
Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt. (Liber Isaiae 29, 18)
Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem ; et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum ; et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum. (Liber Isaiae 30, 20)
Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt. (Liber Isaiae 32, 3)
Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe. (Liber Isaiae 33, 17)
Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ: oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur: (Liber Isaiae 33, 20)
Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt ; (Liber Isaiae 35, 5)