pronađen 34 Rezultati za: Parabolam
Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam ænigmatum ejus, et dicetur: Væ ei qui multiplicat non sua? usquequo et aggravat contra se densum lutum? (Prophetia Habacuc 2, 6)
Vos ergo audite parabolam seminantis. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 18)
Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo: (Evangelium secundum Matthaeum 13, 24)
Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: (Evangelium secundum Matthaeum 13, 31)
Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 33)
Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 36)
Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 15)
Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 33)
Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 32)
Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam. (Evangelium secundum Marcum 4, 10)
Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis? (Evangelium secundum Marcum 4, 13)
Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. (Evangelium secundum Marcum 7, 17)