pronađen 214 Rezultati za: Patrem
Qui me odit, et Patrem meum odit. (Evangelium secundum Ioannem 15, 23)
Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. (Evangelium secundum Ioannem 15, 24)
Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me. (Evangelium secundum Ioannem 16, 3)
De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. (Evangelium secundum Ioannem 16, 10)
Modicum, et jam non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem. (Evangelium secundum Ioannem 16, 16)
Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem? (Evangelium secundum Ioannem 16, 17)
Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 23)
in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis: (Evangelium secundum Ioannem 16, 26)
Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. (Evangelium secundum Ioannem 16, 28)
Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 17)
Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque. (Actus Apostolorum 7, 14)
Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit: et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum. (Actus Apostolorum 28, 8)