pronađen 72 Rezultati za: Pharaonis

  • Et ingravatum est cor Pharaonis, ita ut nec hac quidem vice dimitteret populum. (Liber Exodus 8, 32)

  • Et misit Pharao ad videndum : nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum. (Liber Exodus 9, 7)

  • Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen. (Liber Exodus 9, 12)

  • Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, fecit confugere servos suos et jumenta in domos : (Liber Exodus 9, 20)

  • Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum : Usquequo patiemur hoc scandalum ? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo ; nonne vides quod perierit Ægyptus ? (Liber Exodus 10, 7)

  • non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino : hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis. (Liber Exodus 10, 11)

  • Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum. (Liber Exodus 10, 18)

  • Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël. (Liber Exodus 10, 20)

  • Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos. (Liber Exodus 10, 27)

  • Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo. (Liber Exodus 11, 3)

  • et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita jumentorum. (Liber Exodus 11, 5)

  • Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua. (Liber Exodus 11, 10)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina