pronađen 44 Rezultati za: Philisthim et Alas terras

  • Ecce quasi aquila ascendet, et avolabit, et expandet alas suas super Bosran: et erit cor fortium Idumææ in die illa quasi cor mulieris parturientis. (Liber Ieremiae 49, 22)

  • Nam cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas. (Prophetia Ezechielis 1, 25)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Ista est Jerusalem: in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras. (Prophetia Ezechielis 5, 5)

  • Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ juxta ea: et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ juxta erant. (Prophetia Ezechielis 10, 16)

  • Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt: et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea. (Prophetia Ezechielis 10, 19)

  • Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea: (Prophetia Ezechielis 11, 22)

  • in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Ægypti, in terram quam provideram eis, fluentem lacte et melle, quæ est egregia inter omnes terras. (Prophetia Ezechielis 20, 6)

  • Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes, et ventilarem in terras, (Prophetia Ezechielis 20, 23)

  • Et dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te. (Prophetia Ezechielis 22, 15)

  • Daboque terram Ægypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, et erunt desolatæ quadraginta annis: et dispergam Ægyptios in nationes, et ventilabo eos in terras. (Prophetia Ezechielis 29, 12)

  • Et dispergam Ægyptum in nationes, et ventilabo eos in terras: et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 30, 26)

  • Et irritabo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis. (Prophetia Ezechielis 32, 9)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina