pronađen 136 Rezultati za: Propheta Eliseo
In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob: et in fide sua probatus est propheta, (Liber Ecclesiasticus 46, 17)
Post hæc surrexit Nathan, propheta in diebus David. (Liber Ecclesiasticus 47, 1)
Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. (Liber Ecclesiasticus 48, 1)
Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus ejus: in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum: (Liber Ecclesiasticus 48, 13)
nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias, propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei. (Liber Ecclesiasticus 48, 25)
Nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta, evertere, et eruere, et perdere, et iterum ædificare, et renovare: (Liber Ecclesiasticus 49, 9)
Longævus et honorabilis, ipse est caput ; et propheta docens mendacium, ipse est cauda. (Liber Isaiae 9, 15)
Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt ; sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate ; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. (Liber Isaiae 28, 7)
In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem ; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives. (Liber Isaiae 38, 1)
Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. (Liber Isaiae 39, 3)
a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiæ student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. (Liber Ieremiae 6, 13)
Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hæredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium. (Liber Ieremiae 8, 10)