pronađen 57 Rezultati za: Pueri
Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam. (Liber II Regum 4, 30)
Giezi autem præcesserat ante eos, et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox, neque sensus: reversusque est in occursum ejus, et nuntiavit ei, dicens: Non surrexit puer. (Liber II Regum 4, 31)
Et ascendit, et incubuit super puerum: posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas super manus ejus: et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri. (Liber II Regum 4, 34)
Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei: et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est. (Liber II Regum 5, 14)
Cumque orasset Eliseus, ait: Domine, aperi oculos hujus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit: et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei. (Liber II Regum 6, 17)
Dixitque eis Isaias: Hæc dicetis domino vestro: Hæc dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. (Liber II Regum 19, 6)
Ego autem et fratres mei, et pueri mei, et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra : unusquisque tantum nudabatur ad baptismum. (Liber Nehemiae 4, 23)
Et ego, et fratres mei, et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum. Non repetamus in commune istud : æs alienum concedamus quod debetur nobis. (Liber Nehemiae 5, 10)
quin potius in opere muri ædificavi, et agrum non emi, et omnes pueri mei congregati ad opus erant. (Liber Nehemiae 5, 16)
dixeruntque pueri regis ac ministri ejus: Quærantur regi puellæ virgines ac speciosæ, (Liber Esther 2, 2)
Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii præsidebant: Cur præter ceteros non observas mandatum regis? (Liber Esther 3, 3)
Responderunt pueri: Aman stat in atrio. Dixitque rex: Ingrediatur. (Liber Esther 6, 5)