pronađen 2426 Rezultati za: Quia

  • Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est. (Liber Leviticus 18, 16)

  • Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. (Liber Leviticus 18, 17)

  • Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est. (Liber Leviticus 18, 22)

  • Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est. (Liber Leviticus 18, 23)

  • Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 2)

  • portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo. (Liber Leviticus 19, 8)

  • Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. (Liber Leviticus 19, 14)

  • Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera. (Liber Leviticus 19, 20)

  • Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 20, 7)

  • Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos. (Liber Leviticus 20, 12)

  • Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei. (Liber Leviticus 20, 26)

  • Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo, (Liber Leviticus 21, 7)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina