pronađen 176 Rezultati za: Quidam
Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia. (Evangelium secundum Lucam 11, 15)
Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. (Evangelium secundum Lucam 11, 37)
Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis. (Evangelium secundum Lucam 11, 45)
Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem. (Evangelium secundum Lucam 12, 13)
Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. (Evangelium secundum Lucam 13, 1)
Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit. (Evangelium secundum Lucam 13, 6)
Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: (Evangelium secundum Lucam 13, 23)
In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. (Evangelium secundum Lucam 13, 31)
Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. (Evangelium secundum Lucam 14, 2)
Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. (Evangelium secundum Lucam 14, 15)
At ipse dixit ei: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos. (Evangelium secundum Lucam 14, 16)
Ait autem: Homo quidam habuit duos filios: (Evangelium secundum Lucam 15, 11)