pronađen 787 Rezultati za: Quoque
Pauperis quoque non misereberis in judicio. (Liber Exodus 23, 3)
Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. (Liber Exodus 23, 16)
Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul. (Liber Exodus 24, 1)
Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro. (Liber Exodus 25, 13)
Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi. (Liber Exodus 25, 18)
Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eos in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes. (Liber Exodus 25, 26)
Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam. (Liber Exodus 25, 28)
Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo. (Liber Exodus 25, 38)
In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt, (Liber Exodus 26, 20)
Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur. (Liber Exodus 26, 24)
Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis. (Liber Exodus 26, 29)
In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt. (Liber Exodus 27, 13)