pronađen 55 Rezultati za: SPES
Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat? (Epistula ad Romanos 8, 24)
Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas. (Epistula I ad Corinthios 13, 13)
ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. (Epistula II ad Corinthios 1, 7)
illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis, (Epistula ad Ephesios 1, 18)
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ, (Epistula ad Colossenses 1, 27)
Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus? (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 19)
qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo: (Epistula I Petri 1, 21)