pronađen 149 Rezultati za: Salomoni regni Israel
Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes, quia sanctificatio regis est, et domus regni est. (Prophetia Amos 7, 13)
et subvertam solium regnorum, et conteram fortitudinem regni gentium: et subvertam quadrigam et ascensorem ejus, et descendent equi, et ascensores eorum, vir in gladio fratris sui. (Prophetia Aggaei 2, 23)
Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 23)
filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 12)
Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 35)
Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 11)
Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 19)
Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 38)
Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 19)
Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 14)
Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei, (Evangelium secundum Marcum 1, 14)
Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt: (Evangelium secundum Marcum 4, 11)