pronađen 986 Rezultati za: Secundum Venit
Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam. (Liber Genesis 18, 21)
Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum. (Liber Genesis 20, 3)
Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suæ, et audisset cuncta verba referentis: Hæc locutus est mihi homo: venit ad virum qui stabat juxta camelos, et prope fontem aquæ: (Liber Genesis 24, 30)
et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se. (Liber Genesis 24, 65)
Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau, (Liber Genesis 27, 30)
Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam. (Liber Genesis 27, 35)
Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ. (Liber Genesis 28, 5)
Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem. (Liber Genesis 29, 1)
Sanusne est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo. (Liber Genesis 29, 6)
respondebis: Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit. (Liber Genesis 32, 18)
Et Jacob venit in Socoth: ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula. (Liber Genesis 33, 17)
Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo. (Liber Genesis 35, 6)