pronađen 44 Rezultati za: Stabit
mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis. (Liber Exodus 26, 35)
et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis, (Liber Exodus 40, 4)
Si pauper fuerit, et æstimationem reddere non valebit, stabit coram sacerdote: et quantum ille æstimaverit, et viderit eum posse reddere, tantum dabit. (Liber Leviticus 27, 8)
Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine: (Liber Numeri 27, 19)
Nullus stabit contra vos: terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis. (Liber Deuteronomii 11, 25)
Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati, et facinoris fuerit: sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. (Liber Deuteronomii 19, 15)
Appropinquante autem jam prælio, stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum: (Liber Deuteronomii 20, 2)
cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis, et loquetur senioribus urbis illius ea quæ se comprobent innocentem: sicque suscipient eum, et dabunt ei locum ad habitandum. (Liber Iosue 20, 4)
Innitetur super domum suam, et non stabit ; fulciet eam, et non consurget. (Liber Iob 8, 15)
Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum: (Liber Iob 38, 14)
Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? (Liber Psalmorum 23, 3)
Quis consurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? (Liber Psalmorum 93, 16)