pronađen 124 Rezultati za: Statim
Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere. (Evangelium secundum Marcum 14, 72)
Et nemo bibens vetus, statim vult novum: dicit enim: Vetus melius est. (Evangelium secundum Lucam 5, 39)
Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit. (Evangelium secundum Lucam 12, 54)
Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe: (Evangelium secundum Lucam 17, 7)
Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis. (Evangelium secundum Lucam 21, 9)
Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo. (Evangelium secundum Ioannem 5, 9)
Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant. (Evangelium secundum Ioannem 6, 21)
Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire. (Evangelium secundum Ioannem 11, 44)
Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit. (Evangelium secundum Ioannem 18, 27)
Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in cælum. (Actus Apostolorum 10, 16)
Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis. (Actus Apostolorum 16, 10)
Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt. (Actus Apostolorum 16, 26)