pronađen 3198 Rezultati za: Sum

  • Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum, (Epistula ad Hebraeos 8, 8)

  • His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: (Epistula ad Hebraeos 9, 6)

  • quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? (Epistula ad Hebraeos 9, 14)

  • Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, (Epistula ad Hebraeos 9, 19)

  • Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis: (Epistula ad Hebraeos 9, 24)

  • neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: (Epistula ad Hebraeos 9, 25)

  • alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. (Epistula ad Hebraeos 9, 26)

  • In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. (Epistula ad Hebraeos 10, 10)

  • Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. (Epistula ad Hebraeos 10, 14)

  • terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. (Epistula ad Hebraeos 10, 27)

  • Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ. (Epistula ad Hebraeos 10, 39)

  • Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. (Epistula ad Hebraeos 11, 40)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina