pronađen 337 Rezultati za: Suos

  • Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita: (Liber Genesis 37, 23)

  • et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo? (Liber Genesis 37, 30)

  • Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. (Liber Genesis 39, 7)

  • Consumptisque cibis quos ex Ægypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos: Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum. (Liber Genesis 43, 2)

  • Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum. (Liber Genesis 43, 24)

  • Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum. (Liber Genesis 45, 15)

  • Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via. (Liber Genesis 45, 24)

  • At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me: (Liber Genesis 46, 31)

  • Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis. (Liber Genesis 49, 1)

  • Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum: fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos. (Liber Genesis 49, 26)

  • Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum. (Liber Genesis 49, 32)

  • In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos : viditque afflictionem eorum, et virum ægyptium percutientem quemdam de Hebræis fratribus suis. (Liber Exodus 2, 11)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina