pronađen 126 Rezultati za: Templo
aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 5)
Dico autem vobis, quia templo major est hic. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 6)
Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: (Evangelium secundum Matthaeum 21, 12)
Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanavit eos. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 14)
Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt, (Evangelium secundum Matthaeum 21, 15)
Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso: (Evangelium secundum Matthaeum 23, 21)
Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 1)
In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 55)
Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 5)
Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: (Evangelium secundum Marcum 11, 15)
Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores: (Evangelium secundum Marcum 11, 27)
Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David? (Evangelium secundum Marcum 12, 35)