pronađen 278 Rezultati za: Templum sacrificium

  • Et hoc rursum fecistis: operiebatis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra. (Prophetia Malachiae 2, 13)

  • Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam: et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 1)

  • Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies sæculi, et sicut anni antiqui. (Prophetia Malachiae 3, 4)

  • Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 13)

  • Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 7)

  • Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: (Evangelium secundum Matthaeum 21, 12)

  • Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestatem? (Evangelium secundum Matthaeum 21, 23)

  • Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 16)

  • Stulti et cæci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum? (Evangelium secundum Matthaeum 23, 17)

  • ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 35)

  • et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 61)

  • et dicentes: Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 40)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina