pronađen 64 Rezultati za: Tenebris

  • in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine. (Liber Proverbiorum 7, 9)

  • Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris: (Liber Proverbiorum 20, 20)

  • Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. (Liber Ecclesiastes 2, 13)

  • Sapientis oculi in capite ejus ; stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus. (Liber Ecclesiastes 2, 14)

  • cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia. (Liber Ecclesiastes 5, 16)

  • Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat: ipsi ergo sibi erant graviores tenebris. (Liber Sapientiae 17, 20)

  • Percussi sunt autem cæcitate: sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quærebat. (Liber Sapientiae 19, 16)

  • cujus anima est secundum animam tuam, et qui, cum titubaveris in tenebris, condolebit tibi. (Liber Ecclesiasticus 37, 16)

  • Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam ; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. (Liber Isaiae 9, 2)

  • Væ qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium ; quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos? (Liber Isaiae 29, 15)

  • Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt. (Liber Isaiae 29, 18)

  • ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. (Liber Isaiae 42, 7)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina