pronađen 150 Rezultati za: Testimonium

  • Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores. (Liber Ecclesiasticus 36, 17)

  • et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini et christi: pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo. (Liber Ecclesiasticus 46, 22)

  • Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. (Liber Isaiae 8, 16)

  • ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. (Liber Isaiae 8, 20)

  • Erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti ; clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos. (Liber Isaiae 19, 20)

  • Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in æternum. (Liber Isaiae 30, 8)

  • Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te. (Prophetia Danielis 13, 21)

  • tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me. (Prophetia Danielis 13, 43)

  • revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. (Prophetia Danielis 13, 49)

  • Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, (Prophetia Danielis 13, 61)

  • Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 4)

  • et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 18)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina