pronađen 39 Rezultati za: Tetigit

  • Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. (Liber Genesis 32, 25)

  • immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum: quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus. (Liber Leviticus 8, 15)

  • quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis. (Liber Leviticus 8, 23)

  • cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus. (Liber Leviticus 9, 9)

  • et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit, (Liber Deuteronomii 27, 5)

  • sicut præceperat Moyses famulus Domini filiis Israël, et scriptum est in volumine legis Moysi: altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit: et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas. (Liber Iosue 8, 31)

  • extendit angelus Domini summitatem virgæ, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et panes azymos: ascenditque ignis de petra, et carnes azymosque panes consumpsit: angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus. (Liber Iudicum 6, 21)

  • Et aspicietis: et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande: sin autem, minime: sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos, sed casu accidit. (Liber I Samuelis 6, 9)

  • Projecitque se, et obdormivit in umbra juniperi : et ecce angelus Domini tetigit eum, et dixit illi : Surge, et comede. (Liber I Regum 19, 5)

  • Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi : Surge, comede : grandis enim tibi restat via. (Liber I Regum 19, 7)

  • Nunc autem venit super te plaga, et defecisti ; tetigit te, et conturbatus es. (Liber Iob 4, 5)

  • Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. (Liber Iob 19, 21)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina