pronađen 355 Rezultati za: Tuis

  • Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quæ sunt in manibus tuis: si placet tibi ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te: si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside: ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris, et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge: (Liber Ieremiae 40, 4)

  • pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul. (Liber Ieremiae 48, 7)

  • Quid gloriaris in vallibus? defluxit vallis tua, filia delicata, quæ confidebas in thesauris tuis, et dicebas: Quis veniet ad me? (Liber Ieremiae 49, 4)

  • peccavimus, impie egimus, inique gessimus, Domine Deus noster, in omnibus justitiis tuis. (Liber Baruch 2, 12)

  • Et dixit ad me: Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi: (Prophetia Ezechielis 3, 10)

  • Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam: et non parcet oculus meus, et non miserebor. (Prophetia Ezechielis 5, 11)

  • et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum: (Prophetia Ezechielis 16, 11)

  • et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo. (Prophetia Ezechielis 16, 12)

  • Et sumens de vestimentis tuis, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, et fornicata es super eis sicut non est factum, neque futurum est. (Prophetia Ezechielis 16, 16)

  • et fornicata es cum filiis Ægypti, vicinis tuis, magnarum carnium: et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me. (Prophetia Ezechielis 16, 26)

  • Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et dona donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum. (Prophetia Ezechielis 16, 33)

  • Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio: in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium. (Prophetia Ezechielis 16, 34)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina