pronađen 403 Rezultati za: Tunc
Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 43)
Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes: (Evangelium secundum Matthaeum 15, 1)
Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt? (Evangelium secundum Matthaeum 15, 12)
Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 28)
Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 12)
Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 20)
Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 24)
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 27)
Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 13)
Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum? (Evangelium secundum Matthaeum 17, 18)
Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? (Evangelium secundum Matthaeum 18, 21)
Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me: (Evangelium secundum Matthaeum 18, 32)