pronađen 403 Rezultati za: Tunc
Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc. (Evangelium secundum Lucam 14, 21)
Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. (Evangelium secundum Lucam 21, 10)
Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus: (Evangelium secundum Lucam 21, 20)
tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam, (Evangelium secundum Lucam 21, 21)
et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. (Evangelium secundum Lucam 21, 27)
Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos ; et collibus: Operite nos. (Evangelium secundum Lucam 23, 30)
Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, (Evangelium secundum Lucam 24, 45)
et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. (Evangelium secundum Ioannem 2, 10)
Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. (Evangelium secundum Ioannem 7, 10)
Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor: (Evangelium secundum Ioannem 8, 28)
Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ; (Evangelium secundum Ioannem 11, 6)
Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est: (Evangelium secundum Ioannem 11, 14)