pronađen 244 Rezultati za: Tuos

  • Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas præclaras subvertent: et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent. (Prophetia Ezechielis 26, 12)

  • Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos, et transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico, et prætoriola de insulis Italiæ. (Prophetia Ezechielis 27, 6)

  • Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu: sed et Pigmæi qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum: ipsi compleverunt pulchritudinem tuam. (Prophetia Ezechielis 27, 11)

  • Et dabo carnes tuas super montes, et implebo colles tuos sanie tua. (Prophetia Ezechielis 32, 5)

  • Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum. (Prophetia Ezechielis 33, 31)

  • Tenta nos, obsecro, servos tuos, diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum: (Prophetia Danielis 1, 12)

  • Sunt ergo viri Judæi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: viri isti contempserunt, rex, decretum tuum: deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant. (Prophetia Danielis 3, 12)

  • Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus. (Prophetia Danielis 3, 18)

  • Inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi: aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem super quam invocatum est nomen tuum: neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. (Prophetia Danielis 9, 18)

  • Et ait ad me: Noli metuere, Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos. (Prophetia Danielis 10, 12)

  • Erumpite, et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini ; ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos. (Prophetia Ioel 3, 11)

  • Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. (Prophetia Michaeae 5, 9)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina