pronađen 43 Rezultati za: Vadam

  • Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos ; et quæret eos, et non inveniet: et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. (Prophetia Osee 2, 7)

  • Quoniam ego quasi leæna Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Ego, ego capiam, et vadam ; tollam, et non est qui eruat. (Prophetia Osee 5, 14)

  • Super hoc plangam, et ululabo ; vadam spoliatus, et nudus ; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum: (Prophetia Michaeae 1, 8)

  • et vadant habitatores, unus ad alterum, dicentes: Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quæramus Dominum exercituum: vadam etiam ego. (Prophetia Zachariae 8, 21)

  • Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 36)

  • Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos. (Evangelium secundum Ioannem 16, 7)

  • Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego: ex hoc ad gentes vadam. (Actus Apostolorum 18, 6)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina