pronađen 182 Rezultati za: Vade

  • Dixitque Jeroboam uxori suæ : Surge, et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Jeroboam, et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc. (Liber I Regum 14, 2)

  • Tolle quoque in manu tua decem panes, et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum : ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit puero huic. (Liber I Regum 14, 3)

  • Vade, et dic Jeroboam : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Quia exaltavi te de medio populi, et dedi te ducem super populum meum Israël, (Liber I Regum 14, 7)

  • Tu igitur surge, et vade in domum tuam : et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, morietur puer, (Liber I Regum 14, 12)

  • Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem, (Liber I Regum 17, 3)

  • Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi : præcepi enim ibi mulieri viduæ ut pascat te. (Liber I Regum 17, 9)

  • Ad quam Elias ait : Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti : verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me : tibi autem et filio tuo facies postea. (Liber I Regum 17, 13)

  • Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam, in anno tertio, dicens : Vade, et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terræ. (Liber I Regum 18, 1)

  • Dixit ergo Achab ad Abdiam : Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas valles, si forte possimus invenire herbam, et salvare equos et mulos, et non penitus jumenta intereant. (Liber I Regum 18, 5)

  • Cui ille respondit : Ego. Vade, et dic domino tuo : Adest Elias. (Liber I Regum 18, 8)

  • Et nunc tu dicis mihi : Vade, et dic domino tuo : Adest Elias. (Liber I Regum 18, 11)

  • et nunc tu dicis : Vade, et dic domino tuo : Adest Elias : ut interficiat me ? (Liber I Regum 18, 14)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina