pronađen 37 Rezultati za: Veniens
Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute. (Evangelium secundum Marcum 8, 39)
Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis. (Evangelium secundum Marcum 9, 13)
Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. (Evangelium secundum Lucam 14, 9)
et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat. (Evangelium secundum Lucam 15, 6)
tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. (Evangelium secundum Lucam 18, 5)
Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? (Evangelium secundum Lucam 18, 8)
et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam? (Evangelium secundum Lucam 19, 23)
veniens ad me et astans, dixit mihi: Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum. (Actus Apostolorum 22, 13)
Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quæ est in Christum Jesum. (Actus Apostolorum 24, 24)
Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. (Epistula ad Romanos 15, 29)
Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. (Epistula ad Ephesios 2, 17)
Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. (Epistula II ad Timotheum 4, 13)