pronađen 662 Rezultati za: Verbum Dei testimonium

  • Quibus Moyses: Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? (Liber Numeri 14, 41)

  • verbum enim Domini contempsit, et præceptum illius fecit irritum: idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam. (Liber Numeri 15, 31)

  • Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. (Liber Numeri 22, 18)

  • Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris. (Liber Numeri 23, 5)

  • Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei. (Liber Numeri 23, 16)

  • Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo. (Liber Numeri 27, 21)

  • Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. (Liber Numeri 30, 3)

  • Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento: (Liber Numeri 30, 7)

  • Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur. (Liber Numeri 35, 30)

  • Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo: custodite mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio vobis. (Liber Deuteronomii 4, 2)

  • nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. (Liber Deuteronomii 5, 20)

  • Neque enim propter justitias tuas, et æquitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum: sed quia illæ egerunt impie, introëunte te deletæ sunt: et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob. (Liber Deuteronomii 9, 5)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina