pronađen 509 Rezultati za: Viri

  • Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. (Prophetia Danielis 13, 7)

  • Sicut fortes current ; quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis. (Prophetia Ioel 2, 7)

  • Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos: accedant, ascendant omnes viri bellatores. (Prophetia Ioel 3, 9)

  • Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur. (Prophetia Amos 6, 9)

  • Usque ad terminum emiserunt te: omnes viri fœderis tui illuserunt tibi: invaluerunt adversum te viri pacis tuæ, qui comedunt tecum, ponent insidias subter te ; non est prudentia in eo. (Prophetia Abdiae 1, 7)

  • Et timuerunt nautæ, et clamaverunt viri ad deum suum, et miserunt vasa quæ erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis ; et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi. (Prophetia Ionae 1, 5)

  • Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. (Prophetia Ionae 1, 10)

  • Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos. (Prophetia Ionae 1, 13)

  • Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Quæsumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti. (Prophetia Ionae 1, 14)

  • Et timuerunt viri timore magno Dominum: et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota. (Prophetia Ionae 1, 16)

  • Et crediderunt viri Ninivitæ in Deum, et prædicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis, a majore usque ad minorem. (Prophetia Ionae 3, 5)

  • Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis ; igneæ habenæ currus in die præparationis ejus, et agitatores consopiti sunt. (Prophetia Nahum 2, 3)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina