pronađen 212 Rezultati za: Viros

  • Et iratus contra viros iniquos, qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum, multos ex eis occidit: ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam. (Liber I Maccabaeorum 9, 69)

  • Remitto etiam potestatem arcis, quæ est in Jerusalem: et do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit, qui custodiant eam. (Liber I Maccabaeorum 10, 32)

  • Nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros: quia discessit omnis exercitus meus. (Liber I Maccabaeorum 11, 43)

  • Et vidit Jonathas quia tempus eum juvat, et elegit viros, et misit eos Romam statuere et renovare cum eis amicitiam: (Liber I Maccabaeorum 12, 1)

  • et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii: et conversus abibo: propterea enim veni. (Liber I Maccabaeorum 12, 45)

  • Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Jerusalem, et munivit eam in gyro. (Liber I Maccabaeorum 13, 10)

  • Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni: quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti. (Liber I Maccabaeorum 13, 34)

  • et ejecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros qui legem facerent: et munivit eam, et fecit sibi habitationem. (Liber I Maccabaeorum 13, 48)

  • Et placuit populo excipere viros gloriose, et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris, ut sit ad memoriam populo Spartiatarum. Exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti. (Liber I Maccabaeorum 14, 23)

  • Tunc restitit Simon, et pugnavit pro gente sua, et erogavit pecunias multas, et armavit viros virtutis gentis suæ, et dedit illis stipendia: (Liber I Maccabaeorum 14, 32)

  • et munivit civitates Judææ, et Bethsuram, quæ erat in finibus Judææ, ubi erant arma hostium antea: et posuit illic præsidium viros Judæos. (Liber I Maccabaeorum 14, 33)

  • et collocavit in ea viros Judæos ad tutamentum regionis, et civitatis, et exaltavit muros Jerusalem. (Liber I Maccabaeorum 14, 37)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina