pronađen 38 Rezultati za: abominationes

  • Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis: numquid leve est hoc domui Juda, ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate, conversi sunt ad irritandum me? et ecce applicant ramum ad nares suas. (Prophetia Ezechielis 8, 17)

  • Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa. (Prophetia Ezechielis 11, 18)

  • Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 11, 21)

  • Fili hominis, notas fac Jerusalem abominationes suas, (Prophetia Ezechielis 16, 2)

  • Et post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiæ tuæ, quando eras nuda et confusione plena, conculcata in sanguine tuo. (Prophetia Ezechielis 16, 22)

  • et elevatæ sunt, et fecerunt abominationes coram me: et abstuli eas sicut vidisti. (Prophetia Ezechielis 16, 50)

  • Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justitiæ ejus quas fecerat, non recordabuntur: in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 24)

  • Si judicas eos, si judicas, fili hominis, abominationes patrum eorum ostende eis. (Prophetia Ezechielis 20, 4)

  • Et irritaverunt me, nolueruntque me audire: unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit, nec idola Ægypti reliquerunt. Et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis, in medio terræ Ægypti. (Prophetia Ezechielis 20, 8)

  • Et ostendes ei omnes abominationes suas, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus ejus: et quæ fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur. (Prophetia Ezechielis 22, 3)

  • stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit: et terram hæreditate possidebitis? (Prophetia Ezechielis 33, 26)

  • et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam et desertam, propter universas abominationes suas quas operati sunt. (Prophetia Ezechielis 33, 29)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina