pronađen 236 Rezultati za: altare dedication
Cæci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum? (Evangelium secundum Matthaeum 23, 19)
ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 35)
a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione. (Evangelium secundum Lucam 11, 51)
Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. (Epistula ad Hebraeos 13, 10)
Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? (Epistula Iacobi 2, 21)
Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant: (Apocalypsis Ioannis 6, 9)
Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum: et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei. (Apocalypsis Ioannis 8, 3)
Et datus est mihi calamus similis virgæ, et dictum est mihi: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo: (Apocalypsis Ioannis 11, 1)