pronađen 45 Rezultati za: angeli
Benedicite, angeli Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 58)
Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli. (Prophetia Zachariae 3, 3)
Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 11)
Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 39)
Sic erit in consummatione sæculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, (Evangelium secundum Matthaeum 13, 49)
Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 10)
In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 30)
De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 36)
Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 31)
Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. (Evangelium secundum Marcum 1, 13)
Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis. (Evangelium secundum Marcum 12, 25)
De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater. (Evangelium secundum Marcum 13, 32)