pronađen 17 Rezultati za: arcus

  • Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus: (Liber Genesis 9, 14)

  • Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram. (Liber Genesis 9, 16)

  • Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. (Liber Genesis 21, 16)

  • Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israël. (Liber Genesis 49, 24)

  • Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. (Liber I Samuelis 2, 4)

  • Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum : et lanceæ, et scuta, et arcus, et loricæ, et principes post eos in omni domo Juda. (Liber Nehemiae 4, 16)

  • Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. (Liber Iob 29, 20)

  • Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. (Liber Psalmorum 36, 15)

  • Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus ; ut liberentur dilecti tui. (Liber Psalmorum 59, 6)

  • Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriæ, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quæ sunt in transitu aquæ, et quasi thus redolens in diebus æstatis: (Liber Ecclesiasticus 50, 8)

  • Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti. Ungulæ equorum ejus ut silex, et rotæ ejus quasi impetus tempestatis. (Liber Isaiae 5, 28)

  • A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii. (Liber Isaiae 21, 15)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina