pronađen 86 Rezultati za: caro
misitque ad eum Eliseus nuntium, dicens: Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. (Liber II Regum 5, 10)
Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei: et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est. (Liber II Regum 5, 14)
Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua. (Liber I Paralipomenon 11, 1)
Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est. (Liber Iob 6, 12)
Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est. (Liber Iob 7, 5)
Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit. (Liber Iob 14, 22)
Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur. (Liber Iob 33, 21)
Consumpta est caro ejus a suppliciis: revertatur ad dies adolescentiæ suæ. (Liber Iob 33, 25)
Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur. (Liber Iob 34, 15)
Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea ; insuper et caro mea requiescet in spe. (Liber Psalmorum 15, 9)
Dominus adjutor meus et protector meus ; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei. (Liber Psalmorum 27, 7)
In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. (Liber Psalmorum 55, 5)