pronađen 53 Rezultati za: dives et Lazarus
Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. (Evangelium secundum Lucam 16, 22)
Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris: (Evangelium secundum Lucam 16, 25)
His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde. (Evangelium secundum Lucam 18, 23)
Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives: (Evangelium secundum Lucam 19, 2)
Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus. (Evangelium secundum Ioannem 11, 1)
(Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.) (Evangelium secundum Ioannem 11, 2)
Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 11)
Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est: (Evangelium secundum Ioannem 11, 14)
Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. (Evangelium secundum Ioannem 12, 1)
Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. (Evangelium secundum Ioannem 12, 2)
Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. (Epistula ad Romanos 10, 12)
Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 9)