pronađen 15 Rezultati za: fenestras

  • Fecitque in templo fenestras obliquas. (Liber I Regum 6, 4)

  • Accinctæque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant: sed et virgines quæ conclusæ erant, procurrebant ad Oniam, aliæ autem ad muros, quædam vero per fenestras aspiciebant: (Liber II Maccabaeorum 3, 19)

  • Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. (Canticum Canticorum 2, 9)

  • qui respicit per fenestras illius, et in januis illius audiens: (Liber Ecclesiasticus 14, 24)

  • Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas? (Liber Isaiae 60, 8)

  • quia ascendit mors per fenestras nostras ; ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis. (Liber Ieremiae 9, 21)

  • qui dicit: Ædificabo mihi domum latam, et cœnacula spatiosa: qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide. (Liber Ieremiae 22, 14)

  • Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quæ erant intra portam undique per circuitum: similiter autem erant et in vestibulis fenestræ per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum. (Prophetia Ezechielis 40, 16)

  • Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras: quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine viginti quinque cubitorum. (Prophetia Ezechielis 40, 25)

  • Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris, et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos. (Prophetia Ezechielis 40, 29)

  • Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra: et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. (Prophetia Ezechielis 40, 33)

  • Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. (Prophetia Ezechielis 40, 36)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina