pronađen 208 Rezultati za: finem in mundum

  • accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, judicetur. (Liber Deuteronomii 21, 5)

  • Locutus est ergo Moyses, audiente universo cœtu Israël, verba carminis hujus, et ad finem usque complevit. (Liber Deuteronomii 31, 30)

  • latentibus apud se insidiis, et in cubiculo finem rei expectantibus: clamavitque ad eum: Philisthiim super te, Samson. Qui rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum de stuppæ tortum putamine, cum odorem ignis acceperit: et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus. (Liber Iudicum 16, 9)

  • video enim quia iniquitas ejus finem dabit ei. (Liber Thobis 14, 13)

  • et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est præpositus et custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria. (Liber Esther 2, 3)

  • Quæ placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius. Et præcepit eunucho, ut acceleraret mundum muliebrem, et traderet ei partes suas, et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam quam pedissequas ejus ornaret atque excoleret. (Liber Esther 2, 9)

  • Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui, (Liber Iob 7, 2)

  • Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? (Liber Iob 10, 14)

  • Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. (Liber Iob 12, 17)

  • Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? (Liber Iob 14, 4)

  • Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris? (Liber Iob 16, 3)

  • Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur. (Liber Iob 18, 2)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina