pronađen 155 Rezultati za: frater defuncti
Igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asaël fratrem eorum in Gabaon in prælio. (Liber II Samuelis 3, 30)
Ingressi sunt autem domum latenter assumentes spicas tritici, et percusserunt eum in inguine Rechab, et Baana frater ejus, et fugerunt. (Liber II Samuelis 4, 6)
Quæ respondit ei: Noli frater mi, noli opprimere me: neque enim hoc fas est in Israël: noli facere stultitiam hanc. (Liber II Samuelis 13, 12)
Dixit autem ei Absalom frater suus: Numquid Amnon frater tuus concubuit tecum? sed nunc soror, tace: frater tuus est: neque affligas cor tuum pro hac re. Mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui. (Liber II Samuelis 13, 20)
Et ait Absalom: Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex: Non est necesse ut vadat tecum. (Liber II Samuelis 13, 26)
Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amasæ, quasi osculans eum. (Liber II Samuelis 20, 9)
Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab: qui percussit eum in latere, et effudit intestina ejus in terram, nec secundum vulnus apposuit: et mortuus est. Joab autem, et Abisai frater ejus, persecuti sunt Seba filium Bochri. (Liber II Samuelis 20, 10)
Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, princeps erat de tribus: ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit: nominatus in tribus, (Liber II Samuelis 23, 18)
Asaël frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem, (Liber II Samuelis 23, 24)
Responditque rex Salomon, et dixit matri suæ : Quare postulas Abisag Sunamitidem Adoniæ ? postula ei et regnum : ipse est enim frater meus major me, et habet Abiathar sacerdotem, et Joab filium Sarviæ. (Liber I Regum 2, 22)
Et ait : Hæccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater ? Et appellavit eas terram Chabul, usque in diem hanc. (Liber I Regum 9, 13)
Et posuit cadaver ejus in sepulchro suo, et planxerunt eum : Heu, heu mi frater ! (Liber I Regum 13, 30)