pronađen 35 Rezultati za: fundamenta
Clamate adversus eam, ubique dedit manum: ceciderunt fundamenta ejus, destructi sunt muri ejus, quoniam ultio Domini est: ultionem accipite de ea: sicut fecit, facite ei. (Liber Ieremiae 50, 15)
et non tollent de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamenta: sed perditus in æternum eris, ait Dominus. (Liber Ieremiae 51, 26)
Caph. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suæ: et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus. (Lamentationes 4, 11)
Et veniet gladius in Ægyptum, et erit pavor in Æthiopia, cum ceciderint vulnerati in Ægypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta ejus. (Prophetia Ezechielis 30, 4)
Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea ; et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo. (Prophetia Michaeae 1, 6)
Audiant montes judicium Domini, et fortia fundamenta terræ ; quia judicium Domini cum populo suo, et cum Israël dijudicabitur. (Prophetia Michaeae 6, 2)
Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis: a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum. (Prophetia Aggaei 2, 19)
Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt. (Actus Apostolorum 16, 26)
Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus. (Epistula ad Hebraeos 11, 10)
Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni. (Apocalypsis Ioannis 21, 14)
Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, jaspis: secundum, sapphirus: tertium, calcedonius: quartum, smaragdus: (Apocalypsis Ioannis 21, 19)